Glose
Decoloravit me sol.Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat.Filii matris.Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quae gravior apparet, per hoc quod a contribulibus.Filii,id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiae persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et poenitentiam agens ad sororis signa conversus, praedicavit fidem quam ante destruebat.Posuerunt me.Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quae in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judaeae et Samariae praeter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineae, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judaei volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogae, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus praedicandi cura commissa est:Posuerunt me custodem in vineis.[GREG.]Vineaenostrae, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sedcustodes in vineispositi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogae fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.